monumenta.ch > Plinius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 137
{XLVII} cerebrum viperae inligatum pellicula dentitiones adiuvat. idem valent et grandissimi dentes serpentium. fimum corvi lana adalligatum infantium tussi medetur. - Vix est serio conplecti quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. ramici infantium lacerta mederi iubent. marem hanc prendi; intellegi eo, quod sub cauda unam cavernam habeat.